- CUMULUS
- CUMULUSapud Solinum, c. 32. in τροεκδόσει, de Nilo exundante, Emissis omnibus cumulis totam fluctuationem erumpere, idem quod tumulus, agger, moles, Graece χῶμα: cuiusmodi aggeres in Nilo ad emittendas aquas aut avertendas neri consuevisse, diximus supra, et docet Diodor, l. 1. Τοῦ γὰρ ὕδατος τρᾴως φερομένουᾳδίως ἀποτρέπουσιν αὐτὸν μικροῖς χώμασιν, καὶ πάλεν ἐπάγουσιν ἐυχερῶς τᾶυτα διαιροῦντες, ὅταν δοξῆ συμφέρειν. Certe Cumulus etiam σωρὸς γῆς, aggestum terrae. Sed melius Salmasiô Iudice dixerit Auctor Cumulos de aquarum ipsarum ponderibus, ut alibi vocat. Namque a κῦμα, fluctus, Latinum cumulu. Unde Virg. l. 1. Aen. v. 109.--- Insequitur cumulo praeruptus aquae mons.Et l. 2. Aen. v. 498.Non sic aggeribus, ruptis cum spumeus amnisExiit, appositasque evicit gurgite moles,Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnesCum stabulis armenta trahit.Inde vox ad modii aliarumque rerum abundantiam denotandam translata: quarum illa Christi verbis praecepta, ista similiter in Sacris Deo magnopere placuit semper. Hilarem cnim datorem gratum is habet, ut ait Apostolus. 2 Corinth. c. 9. v. 7. Quod et Gentiles sensisse, discimus ex Virgilio, l. 8. Aen. v. 284. ubi de sacrificio Herculis a Potitiis facto,Iamque Sacerdotes, primusque Potititus ibantPellibus in morem cincti, flammasque ferebant.Instaurant epulas et mensae grata secundaeDona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras.Quae ultima verba repetit, l. 12. v. 215. ubi de sacrificio, quô foedus Latinorum cum Troianis firmatum etc. Quam in rem vide plura hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.